monumenta.ch > Plinius > sectio 214

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 214
{LXXXVI} Medulla ex eodem videtur esse, iuventae rubens, in senecta albescens. non nisi cavis haec ossibus nec cruribus iumentorum aut canum; quare fracta non feruminantur, quod defluente evenit medulla. est autem pinguis iis quibus adips, sebosa cornigeris, nervosa et in spina tantum dorsi ossa non habentibus, ut piscium generi, ursis nulla, leoni in feminum et bracchiorum ossibus paucis exigua admodum; cetera sunt tanta duritia, ut ignis elidatur velut e silice.